monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 1, 2
Qui autem triticum absque integris granis coquit, et non in molendino tritum, et sic velut alium cibum comedit, iste nec rectum sanguinem, nec rectam carnem in se parat, sed multum slim, ita quod vix digeritur; et sic infirmo omnino non valet, etiamsi sanus hoc comestum superare poterit. Sed tamen si quis vacuum cerebrum habet, et ob hoc ita in amentia fatigatur, velut freneticus sit, accipe integra grana tritici , et ea in aqua coque, et deinde eisdem granis de aqua ablatis totum caput illius calidis circumpone, et pannum desuper liga, et sic cerebrum illius de succo illo replebitur, et vires suas et sanitatem recipiet; et hoc fac usque dum ille ad mentem suam redeat. Et qui in dorso et in lumbis dolet, grana tritici in aqua coquat, et ita calida super locum illum ponat ubi dolet, et calor tritici vires illius pestis fugabit.